ENCAENIA

ENCAENIA
ENCAENIA
festa erant dedicationis apud Graecos, de quibus Lill. Gyraldus l. 17. Hist. Deorum. Item apud Iudaeos, celebrata d. 25. noni mensis, Casleu dicti: idqueve in memoriam templi a Iuda Maccabaeo repurgati, triennio postquam ab Antiocho Epiphane pollutum erat. Ioseph. Antiqq. l. 12. c. 15. Vide Ioh. c. 10. v. 22. Cyrill. in Ioh. l. 7. c. 9.Augustin. tract. 48. in eundem, Bezam in notis maior. Gr. Ε᾿γκαίνια, idem cum Dedicatione, de qua supra: imprimis Festum erat anniversarium, quo primae dedicationis celebrabatur memoria. Sicut autem neque Urbs, neque atrium aliquod Templi ampliari citra Synedrii Magni decretum, apud Hebraeos, poterat; Ita Encaeniorum institutio non aliunde pendebat: accedente insuper Regis, ac Prophetae Oraculiqueve sanctissimi auctoritate. quod inprimis in Templi primi conditu eminuit. Vide 2. Sam. c. 24. v. 19. et 2. Paral. c. 3. v. 1. ut et Psalm. 10. qui ex Hebraeorum sententia Consecrationibus Dedicationibusqueve adhiberi solebat, ut nempe in Festo. Dedicationis anniversario, ita et in sollenni illa Primitiatum, ad Templum, dedicatione ipsa, ex lege Deut. c. 26. v. 2. instituta. Atque haec prima loci, in Templum,
dedicatio simul et sanctificatio, non minus Ε᾿γκαίνια dicta, quam merae profanari postmodum Templi restaurationes, seu in sanctificationem pristinam restitutiones. Attinebant autem haec Encaenia ad mensem Ethanin. i. e. Tisri; seu septimum a Nisan. q. Septembrem, atque ad tempora Scenopegiae festo proximantia, 1. Reg. c. 8. v. 2. adeoqueve ab Encaeniis, quorum in Hist. Evang. mentio Ioh. c. 10. v. 22. probe sunt distingnenda, quippe quae cum celebrarentur, χειμὼν ἠν Hiems erat. Ritus Urbis ampliandae erat hic: Lex facra est de sacrificio Eucharistico, quod Gap desc: Hebrew Levit. c. 7. v. 12. dictum, ex placentis azymis et oleo confectis consistente, praeter panem adiectum etiam fermentatum, de qua prolixe Vide Maimonidem Halach. Bith-habechira. c. 6. §. 10. 11. et 12. Quo ritu peracto, locus desighatus, parem cum Urbe sanctitatem omniaqueve iura urbi singularia obtinebat. Similis ferme erat sollennium ratio, quando Templi atrio cuid esset adiciendum, excepto quod hic non Eucharistici illius, sed alterius sacrificii, non admodum dissimilis, residui, Levit. c. 2. v. 2. seu eius quod ex eo non comburebatur, usus erat: illius viz. quod Gap desc: Hebrew dictum, frumentaceum erat, Vide Maimonidem ubi supra, §. 13. et 14. Sub Esra, Nehemia, coeterisqueve Synedris Synagogae Magnae, qui Urbem, Muros Templumqueve instaurabant, rituum corundem habemus expressa ferme exempla, Ezrae. c. 6. v. 16. et Nehem. c. 12. v. 27. ubi Canticum numero singulari expressum, videtur denotare Canticum dedicationis praedictum. Interim pronuntiant Magistri, quoniam deerat tunc Lex et Oraculum, ideo novam sanctitatem non omnino loco alicui tunc accessisse, sed tantum modo pristinam seu veterem, velut designando solum, fuisse instatratam. Vide de hac Dedicatione Esraitica seu Zorobabeliana I. Bapt. Villalpandum in Appar. Urbis et Templi part. I. l. 3. c. 27. et 28. De Encaeniis Maccabaicis, legimus Maccab. l. 2. c. 1. v. 9. et 18. Factum itaque quintâ et vigesimâ die mensis Casleu καθαρισμὸν τȏυ ἱεροῦ, purificationem Templi, necessarium duximus, signisicare vobis, ut etiam vos quoque (Aegyptienses intellige Iudeaeos) agatis festum, quasi aut instar Scenopegiae, et Ignis, quando Nehemias, aedificato Templo et Altari, obtulit sacrificium, et quae seqq. Habuit autem festum hoc (in quo similiter Psalmi 30. usus fuit, ut ex Ritualibus Iudaeorum Germaniensibus hodieque adservatis patet) ex more patrio dies celebrationis octo, ac sacrificiis hymnisqueve adhibitis, stante Templo, peragebatur, idemqueve omnino cum co fuit, quod
Encaeniorum nomine habitum esse Hierosolymis, memoratur in Evangelio, ubi D. N. I. C. veluti simul celebrans, ambulabat in Templo, in porticu Salomonis, Nempe Hasmoniacae illius seu Maccabaicae dedicationis, Templi secundi, post Antiochi profanationem, memoria hoc ritu quotannis recolebatur. Neque enim tempus Dedicationis Salomonicae, quod incidit in Autumnum; uti diximus; aut Zorobabelinae, quod ad mensem Adar attinens, aequinoctium paulo praecedebat vernum, hiemis partem in Evangelio memoratae aliquam sortiri potuit. Imo, utrum Hasmoniaca illa dedicatio, celebratio anniversaria aliqua esset sive Salomonicae sive Zorobabelianae dedicationis, nondum liquet. Interim Templum secundum perpetuo ita vocatum est Zorobabelianum, ut non minus id, quod ante Antiochi profanationem sterit, et quod exinde a Maccabaeis instauratum est, quam quod postea sub Herode innovatum legimus, contineret denotaretqueve, idqueve usque ad excidium Urbis Templiqueve. Neque enim Templum habebatur aliquod tertium, nedum quartum, sed primum tantum et secundum, licet hoc ita denuo dedicatum fuerit etiam et instauratum sub Hasmonaeis atque dein reaedificatum ab Herode, qui, si Iosepho fides. sublatis fundamentis priscis aliisque iactis, super ea Templum exstruxit. Scilicet ampliavit passim celsiusque reddidit, neque omnino ex demolitione illa prioris Templi iugis sacrificii aliorumqueve sacrorum illic intermissio fuit ulla, ut pluribus docet Seldenus. Sed et in Encoeniorum Maccabaicorum festo λυχνοκαϊα seu luminum accensio, non praetereunda: cui πυρσῶν faeularum, festum, quod erat Argivis anniversarium, teste Pausaniâ Corimh. seu Λαμπάδων, cuius nomine triplex erat Atheniensibus festum seu cerramen; uti etiam in Christianismo ritus ille quodammodo respondebat: quum festo, quod Γ῾παντὴ et Γ᾿παπαντὴ antiquitus, pro Simeonis et D. N. I. C. in Templo occursu, postridie Kal. Febr. ex institutione Pelagii I. ac Iustiniani I celebrato, coniunctus tandem fuit καθαρισμὸς, qui tunc temporis evenit B. Virginis Luc. c. 2. v. 22. seu Purificatio, Syris dicta Introitus Domuni N. in templum. Cui adiecisse dicitur Serguis circa A. C. 690. sub Iustiniano II. cereorum quotannis numerosissimorum usum sollennem, velut ex ritu luminum in Lupercalibus et Februis, eodem mense, pro lustrationibus aut purificationibus adhibitorum paganico, Christianismi festivitati aptatum, unde ei nomina, Chandeleur, la Chandeleuse, et similia in linguis provincialibus, Germ. et Belg. Lichtmesse, Angl. Candlemasse. Verum de hac luminum accensione in festo illo Hebraeorum, dicemus infra suo loco. Vide plura hanc in rem, apud Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebraeorum Part. 3. c. 13. toto Sed et Encaenia Urbium, ut et eorum anniversarii dies: Thermarum, Statuarum et aliorum de novo excitatorum operum publicorum, passim celebrata leguntur, quorum ritus et cerimonias pluribus descripsit C. du Fresine in CP. Christ. Templorum inprimis, quorum cum ritus varii sint in Ecclesia Rom. praecipuus is est, quod Sanctorum reliquiae recondantur sub Altari. Potro oleo sacro inunguntur parietes: lustrantut aquâ benedictâ interius et erterius; Epp. vicini ad ea invitantur: strepunt convivia: deferuntur reliquiae torius dioeceseos, quae finitâ dedicatione in suas aedes referuntur etc. Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Encaenia — is an academic ceremony usually performed at colleges or universities. It generally occurs some time near the annual ceremony for the general conference of degrees to students. The word is derived from the Greek word εγκαίνια , meaning a festival …   Wikipedia

  • encaenia — [en sē′nē ə, ensēn′yə] pl.n. [altered (after L) < ME encennia < L encaenia < Gr enkainia < en , EN 2 + kainos, new: see CENE] [often with sing. v.] 1. a festival commemorating the founding of a city, church, university, etc. 2. [E ]… …   English World dictionary

  • Encaenia — En*c[ae] ni*a, n. pl. same as {Encenia}. [Webster 1913 Suppl.] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • encaenia — n. 1 (at Oxford University) an annual celebration in memory of founders and benefactors. 2 a dedication festival. Etymology: L f. Gk egkainia (as EN (2), kainos new) * * * enˈsēnyə, inˈ , nēə noun plural but singular or plural in construction… …   Useful english dictionary

  • encaenia — noun plural but singular or plural in construction Usage: often capitalized Etymology: New Latin, from Latin, dedication festival, from Greek enkainia, from en + kainos new more at recent Date: 1691 an annual university ceremony (as at Oxford) of …   New Collegiate Dictionary

  • encaenia — /en seen yeuh, see nee euh/, n. 1. (used with a pl. v.) festive ceremonies commemorating the founding of a city or the consecration of a church. 2. (often cap.) (often used with a sing. v.) ceremonies at Oxford University in honor of founders and …   Universalium

  • encaenia — en·cae·ni·a || en siːnjÉ™ n. anniversary festival of renewal of an institution or commemorating the founding of a city …   English contemporary dictionary

  • encaenia — en·cae·nia …   English syllables

  • encaenia — /ɛnˈsiniə/ (say en seeneeuh), /ən / (say uhn ) plural noun festive ceremonies commemorating the founding of a city or the consecration of a church. {Latin, from Greek enkainia consecration feast} …  

  • encaenia —   n. festival commemorating dedication or foundation …   Dictionary of difficult words

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”